#IV Reg. XXIII#II Paral. XXXVI#IV Reg. XXIV#Jer. XXV#Jer. XXVI#Jer. XXXVI#Jer. XXII
Reliquit autem Josias tres filios, Eliacim, qui et Jechonias, primogenitum, viginti quinque annorum, medium autem Joachaz, qui et Sellum dictus est, viginti trium annorum; et tertium Mathaniam, circiter octo annos. Tulit populus terrae medium filium Joachaz, et constituit eum regem pro patre suo; qui tribus mensibus tantum regnavit in Jerusalem. Nam, ut dicit Paralipomenon, veniens Pharao Nechao rex Aegypti in Jerusalem, amovit eum, et imposuit mulctam terrae centum talenta argenti, et unum auri, et constituit regem pro eo fratrem ejus primogenitum Eliacim sibi tributarium. Et mutato nomine vocavit eum Joakin, ut mutatio nominis esset signum subjectionis, et duxit secum Joachaz in dolo, sub spe honorandi eum in Aegypto. Nam cum venisset in Reblata vinxit eum, et ligatum misit eum in carcerem in Aegypto. Porro Joakim viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem, et fecit malum coram Domino juxta omnia quae fecerant patres ejus. Cumque argueret eum Urias propheta, comminatus est ei valde, et fugit Urias in Aegyptum. Et misit post eum Joakim, et reduxit eum, et morte turpissima interfecit eum. Anno quarto regni Joakim coepit regnare in Babylone Nabuchodonosor, qui victo rege Aegypti, tulit omnia, quae ejus fuerant, a rivo Aegypti usque ad flumen Euphratem, et transiens Euphratem, omnem Syriam usque ad Pelusium cepit, praeter Judaeam. Porro anno quarto Joakim, locutus est Jeremias ad omnem populum Juda, et ad cives Jerusalem dicens: A tertio decimo anno Josiae locutus sum vobis verba Domini, et hodie est vicesimus tertius annus, et non audistis me. Propterea haec dicit Dominus: Adducam servum meum Nabuchodonosor super terram hanc, et super omnes nationes, quae in circumitu ejus sunt, et servient regi Babylonis septuaginta annis. Cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem Babylonis, et super terram Chaldaeorum iniquitates eorum, et ponam illam in solitudines sempiternas. Et mirabantur quod tam audacter loqueretur. Nam et in principio regni Joakim cum staret in atriis templi, et dixisset: Haec dicit Dominus: Dabo domum hanc sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae, et omnis populus dicentes: Morte moriatur. Et ascenderunt de domo regis principes Juda, et sederunt in porta domus Domini, et accusabant Jeremiam sacerdotes et prophetae. Qui respondit: Misit me Dominus, ut prophetarem adversum locum istum. Ecce in manibus vestris sum, facite, quod rectum est in oculis vestris. Et liberaverunt eum principes a manibus populi, et maxime Aicham, filius Sapham, dicens quod Michaeas in diebus Ezechiae similia praedicasset, et multi prophetae in diebus regum, nec aliquid a regibus perpessi sunt, sed honorati. Clauserunt tamen principes Jeremiam, ne publice praedicaret. Dixitque tunc Dominus ad Jeremiam: Tolle volumen, et scribes omnia verba quae locutus sum tibi adversus Judam, et alias gentes a diebus Josiae usque ad diem hanc, et convocavit Jeremias Baruch filium Neriae, et scripsit Baruch ex ore Jeremiae omnes sermones Domini, et dixit ad eum Jeremias: Clausus sum nec valeo ingredi domum Domini. Ingredere ergo tu, et lege, quae scripsisti in die jejunii, audiente populo, et universis, qui veniunt de civitatibus suis. Et fecit Baruch, sicut praeceperat ei Jeremias, saepe legens in domo Domini. Factum est autem in anno quinto Joakim, in mense nono praedicaverunt jejunium omni populo in Jerusalem, et universis qui fluxerant de Juda. Et legit Baruch sermones Jeremiae in introitu portae novae domus Domini. Quod cum audisset filius Gamariae Michaeas, descendit ad principes et seniores domus regis, qui sedebant in gazophylacio scribae. Qui cum nuntiasset eis, quae audierat, advocaverunt ad se Baruch. Qui cum legisset omnia verba coram eis, obstupuerunt, et dixerunt ei: Abscondere tu, et Jeremias, et nemo sciat ubi sitis. Et ingressi sunt ad regem, qui sedebat in domo hiemali mense nono et posita erat arula coram eo plena prunis. Cumque legisset Judi filius Nathaniae, tres pagellas vel quatuor, scidit rex volumen scabello scribae, et projecit in ignem donec consumeretur. Quibusdam tamen contradicentibus, praecepit rex servis suis, ut comprehenderent Baruch et Jeremiam; Dominus autem abscondit eos. Et dixit iterum Dominus ad Jeremiam: Scribe rursum in volumine omnes sermones, quos combussit Joakim, et superaddes plures, et praecipue ea quae dicit Dominus contra Joakim. Non erit ex eo, qui sedeat super solium David, et cadaver ejus projicietur ad aestum per diem, et ad gelu per noctem. Non plangent eum, vel frater, vel soror, id est non plangent eum frater et soror, dicentes: Vae; non concrepabunt ei: Vae, domine, et Vae, inclyte. Sepultura asini sepelietur, putrefactus, et projectus extra portas Jerusalem.